

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 2: Versus 24
Nomen enim Dei.Inter gentes blasphematur nomen Dei per Judaeos: quia credentibus Judaei suadere nitebantur Christum non esse Deum dicendum. Vel quia olim gentes non animadvertebant Judaeos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria sua, quasi Judaeorum Deum vicissent in Judaeis.